USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Adversus presbyterum accusationem noli recipere (1T 5)

Layer
Lectionary
Genre
Lesson
Reference Number
Variant
Fulltext
Adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus aut tribus testibus Peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant Testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in alteram partem declinando Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis Teipsum castum custodi Noli adhuc aquam bibere sed modico vino utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur Similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt
Text Source
1T 5,19–25
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
Missale Elborense 1509 T Trin H24 f6 Lc M2 298 (147v)