USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Adveniet dies Domini sicut fur

Layer
Lectionary
Genre
Lesson
Reference Number
Variant
Fulltext
Adveniet autem dies Domini ut fur in quo caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur terra autem et quae in ipsa sunt opera exurentur Cum igitur haec omnia dissolvenda sunt quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus exspectantes et properantes in adventum diei Domini per quem caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent Novos vero caelos et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus in quibus iustitia habitat Propter quod carissimi haec exspectantes satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace et Domini nostri longanimitatem salutem arbitremini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis sicut et omnibus epistolis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras Scripturas ad suam ipsorum perditionem Vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis Amen
Text Source
2P 3,10–18
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
Missale Autissiodorense 1366-1400 T Trin H5 f4 Lc M2 181 (183r)
Missale Vicense 1496 T Trin H5 f6 Lc M2 145 (137r)
Missale Pallantinum 1567 T Trin H5 f6 Lc M2 442 (208v)
Missale Ratisponense 1485 (?) T Pasc H3 f6 Lc M2 256 (118r)
Missale Segobiense 1500 T Trin H5 f6 Lc M2 274 (119v)