Laudes Deo dicam per saecula

Layer G/A
Variant Laudes Deo dicam per saecula
Fulltext Laudes Deo dicam per saecula qui me plasmavit in manu dextera atque redemit cruce purpurea sanguine Nati
[Lectio Isaie prophetae]
In qua Christi lucida vatinicatur nativitas
[Haec dicit Dominus]
Pater Filius Sanctus Spritus in quo sunt omnia condita superna atque ima
[Populus gentium qui ambulabat in tenebris]
Quem creasti quem fraude subdola hostis expulit paradiso et captivatum secum traxit ad Tartara
[Vidit lucem magnam]
Fulserunt et immania nocte media pastoribus lumina
[Habitantibus in regione umbrae mortis lux]
Sempiterna et redemptis vera nostra
[Orta est eis]
O stupenda nativitas
[Parvulus enim natus est nobis]
Magnus hic erit Iesus Filius Dei
[Et Filius]
Patris summi
[Datus est nobis]
Ab arce summa praedictum sic erat
[Et factus est principatus super humerum eius]
Ut caelos regat atque arva
[Et vocabitur nomen eius]
Messias Sother Emmanuel Sabaoth Adonai
[Admirabilis]
Radix David
[Consiliarius]
Dei Patris Deus qui creavit omnia fortis barathri claustra perimens deterrima
[Pater futuri saeculi]
Rex omnipotens et cuncta regens
[Princeps pacis]
Hic et in aevum
[Multiplicabitur eius imperium]
In Ierusalem Iudaea sive Samaria
[Et pacis non erit finis]
Per saecula sempiterna
[Super solium David et super regnum eius sedebit]
Et regni meta sui non erit aliqua
[Et confirmet illud]
In fidei pignore
[Et corroboret in iudicio et iustitia]
Iudex cum venerit iudicare saecula
[Amodo]
Illi debetur gloria laus et iubilatio
[Et usque in sempiterna]
Ab ortu solis usque ad occidua ad fines mundi orbis per climata laus creatori resonet congrua amen dicant omnia
Text Source Is 9,2-8 (cf.)

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Burgos 1507 (about), Missal, Missale Burgense | 217 S Dec 25 Nat ProphTrop M1 22 (7r)
GB Hereford 1502, Missal, Missale Herfordense | 89 S Dec 25 Nat ProphTrop M1 68 (14)
GB Norwich 1400 (about), Missal, BL London Add. Ms. 25588 | 404 S Dec 25 Nat ProphTrop M1 43 (19v)
ES Segovia 1500, Missal, Missale Segobiense | 56 S Dec 25 Nat ProphTrop M1 42 (8v)
ES Toledo 1551, Missal, Missale Toletanum | 60 S Dec 25 Nat ProphTrop M1 39 (7v)