USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Accedam ad vos in iudicio

Layer
Lectionary
Genre
Lesson
Reference Number
Variant
Fulltext
Haec dicit Dominus Deus Accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercenarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum Ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum Et dixistis In quo revertemur Si affliget homo Deum quia vos configitis me Et dixistis In quo configimus te In decimis et in primitiis Et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota Inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum Et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum Invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus Et dixistis Quid locuti sumus contra te Dixistis Vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum Ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et tentaverunt Deum et salvi facti sunt Tunc locuti sunt timentes Dominum unusquisque cum proximo suo et attendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius Et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi Et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non derelinquet eis radicem et germen Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento Et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum Mementote legis Moysi servi mei quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicica Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis Et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate
Text Source
Ml 3,5–18; 4,1–6
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
Missale Tolosanum 1490 T Trin H6 f6 Lc M2 152 (139r)