Abundantius observare nos oportet ea quae audivimus

Layer G/A
Fulltext Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus ne forte pereffluamus Si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inobedientia accepit iustam mercedis retributionem quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt in nos confirmata est contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem Non enim angelis subiecit Deus orbem terrae futurum de quo loquimur Testatus est autem in quodam loco quis dicens Quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum Minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum Omnia subiecisti sub pedibus eius In eo enim quod omnia ei subiecit nihil dimisit non subiectum ei Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei Eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia Dei pro omnibus gustaret mortem
Text Source H 2,1–9

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 T Trin H24 f6 Lc M2 176 (80v)
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 T Trin H17 f6 Lc M2 296 (141r)
DE Eichstätt 1486, Missal, Missale Eystetense | 22 T Trin H17 f6 Lc M2 296 (141r)
ES Segovia 1500, Missal, Missale Segobiense | 56 T Trin H23 f4 Lc M2 313 (139r)