Vae vobis divitibus

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus disipulis suis et turbis Iudaeorum Vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram Vae vobis qui saturati estis quia esurietis Vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis Vae cum benedixerint vobis homines secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum Sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos Benedicite maledicentibus vobis et orate pro calumniantibus vos Et qui te percutit in maxillam praebe et alteram Et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere Omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas Et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter
Text Source L 6,25–31

Conspectus