Sicut fulgur exit ab oriente

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Sicut fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem ita erit et adventus Filii hominis Ubicumque fuerit corpus illic congregabuntur et aquilae Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos ejus a quatuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum Ab arbore autem fici discite parabolam cum jam ramus ejus tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in januis Amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia haec fiant Caelum et terra transibunt verba autem mea non praeteribunt De die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi solus Pater Sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis
Text Source Mt 24,27–39

Conspectus