Simile est regnum Dei grano sinapsis (L)

Layer G/A
Fulltext In illo tempore Dixit Iesus discipulis suis Simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius Et iterum dixit Cui simile aestimabo regnum Dei Simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Ierusalem Ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur Ipse autem dixit ad illos Contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerent intrare et non poterunt Cum autem intraverit paterfamilias et clauserit ostium incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis Nescio vos unde sitis tunc incipietis dicere Manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti Et dicet vobis Nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis Ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei Et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi
Text Source L 13,19–30

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
ES Vic 1496, Missal, Missale Vicense | 671 T Trin H22 f4 Ev M2 173 (165r)
ES Palencia 1567, Missal, Missale Pallantinum | 53 T Trin H22 f4 Ev M2 497 (306r)