USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Qui procedis ab utroque

Layer
Antiphonal
Genre
Sequence
Reference Number
Variant
Fulltext
Qui procedis ab utroque genitore genitoque pariter paraclite
Redde linguas eloquentes fac ferventes in te mentes flamma tua divite
Amor patris filiique par amborum et utrique compar et consimilis
Cuncta reples cuncta foves astra regis caelum moves permanens immobilis
Lumen carum lumen clarum internarum tenebrarum effugans caliginem
Per te mundi sunt mundati tu peccatum et peccati destruis rubiginem
Veritatem novam facis et ostendis viam pacis et iter iustitiae
Perversorum corda vitas et bonorum corda ditas munere scientiae
Te docente nil obscurum te praesente nil impurum sub tua praesentia
Gloriatur mens iucunda per te laeta per te munda gaudet conscientia
Tu commutas elementa per te suam sacramenta habent efficaciam
Tu nocivam vim repellis tu confutas et refellis hostium nequitiam
Quando venis corda lenis quando subis atrae nubis effugit obscuritas
Sacer ignis pectus ignis non comburis sed a curis purgas quando visitas
Mentes prius imperitas et sopitas et oblitas erudis et excitas
Foves linguas formas sonum cor ad bonum facit pronum a te data caritas
O iuvamen oppressorum o solamen miserorum pauperum refugium
Da contemptum terrenorum ad amorem supernorum trahe desiderium
Consolator et fundator habitator et amator cordium humilium
Pelle mala terge sordes et discordes fac concordes et affer praesidium
Tu qui quondam visitasti docuisti confortasti timentes discipulos
Visitare nos digneris nos si placet consoleris et credentes populos
Par maiestas personarum par potestas est earum et communis deitas
Tu procedens a duobus coaequalis es ambobus in nullo disparitas
Quia tantus es et talis quantus pater est et qualis servorum humilitas
Deo patri filioque redemptori tibi quoque laudes reddit debitas
Text Source
AH 54:155 – Adamus de Sancto Victore
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Clermont-Ferrand 1492, Missal T Pent H1 f3 Seq M2 156 (s6r)
FR Clermont-Ferrand 1492, Missal T Pent H1 f5 Seq M2 158 (s8r)
FR Dol-de-Bretagne 1502, Missal T Pent H1 f3 Seq M2 94 (82r)
FR Saint-Malo 1503, Missal T Pent H1 f3 Seq M2 97 (80r)
FR Autun 1530, Missal T Pent QuT f4 Seq M2 235 (104v)
FR Paris 1481, Missal T Pent H1 f5 Seq M2 226 (102v)