USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Sancta cunctis laetitia

Layer
Antiphonal
Genre
Sequence
Reference Number
Variant
Fulltext
Sancta cunctis laetitia festa sunt celebranda
En pia luce clarescit regis aula
Angelica simul resultet caelitus vox gloriosa
Quod Dominus Iesus surrexit lege mortis triumphata
Et a regula renitet prophetica fide puriter ventilata
Quorum mentis pullulans ecclesia per hoc saeculum est diffusa
Ideoque nostra iubilent pectora et in aures Domini munera dent pervenire laudum sibi grata
Cuius ope sumus de domo lutea liberati patriae et aeterna iam meremur esse digni vita
Ipsum metuit cum nascitur pestifera Herodis olim regis aula
Ipsum metuunt cum moritur Iudaica resurgere perfida corda
Sed nos quibus illa praebuit gratia ut esse mereamur simili gloria profuit credere quod cum patre creata regit universa
Et tunc quando nasci voluit debita et nunc resurgentem veneramur oda ut eum iugiter in patria videre queamus aeterna
Aromata feramus ad sepulcrum eius ubi laudat
Hunc gemina Maria luce resurgentem solis orta
Ut voce angelica visus iam mundi gaudeat per saecula
Text Source
AH 40:24
Remark

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Cambrai 1507, Missal T Pasc H1 f3 Seq M2 178 (77v)
BE Liège 1495, Missal T Pasc H1 f3 Seq M2 262 (102r)
BE Liège 1499, Missal T Pasc H1 f3 Seq M2 192 (85r)