USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Profitentes Unitatem

Layer
Antiphonal
Genre
Sequence
Reference Number
ah54161
Variant
Fulltext
Profitentes Unitatem veneremur Trinitatem pari reverentia
Tres personas asserentes personali differentes a se differentia
Hae dicuntur relative cum sint unum substantive non tria principia
Sive dicas tres vel tria simplex tamen est usia non triplex essentia
Simplex esse simplex posse simplex velle simplex nosse cuncta sunt simplicia
Pater Proles Sacrum Flamen Deus unus sed hi tamen habent quaedam propria
Non unius quam duarum sive trium personarum minor efficacia
Una virtus unum numen unus splendor unum lumen hoc una quod alia
Patri Proles est aequalis nec hoc tollit personalis amborum distinctio
Patri compar Filioque Spiritalis ab utroque procedit Connexio
Non humana ratione capi possunt hae personae nec harum discretio
Non hic ordo temporalis non hic situs aut localis rerum circumscriptio
Nil in Deo praeter Deum nulla causa praeter eum qui creat causalia
Effectiva vel formalis causa Deus et finalis sed numquam materia
Digne loqui de personis vim transcendit rationis excedit ingenia
Quid sit gigni vel processus me nescire sum professus sed fide non dubia
Nos in fide gloriemur nos in una modulemur fidei constantia
Trinae sit laus Unitati sed et simplae Trinitati coaeterna gloria
Text Source
AH 54:161 – Adamus de Sancto Victore
Remark
Also under g02445

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
FR Auch 1495, Missal T Trin H1 D Trin Seq M2 116 (102r)
FR Bourges 1547, Missal T Trin H1 D Trin Seq M2 245 (102r)
FR Clermont-Ferrand 1492, Missal T Trin H1 D Trin Seq M2 213 (ɂ8r)
FR Dol-de-Bretagne 1502, Missal T Trin H25 D Seq M2 111 (99r)
FR Saint-Malo 1503, Missal T Trin H1 D Trin Seq M2 100 (83r)
FR Saint-Malo 1503, Missal T Trin H25 D Seq M2 116 (98v)
FR Tarentaise 1530, Missal T Trin H1 D Trin Seq M2 125 (20r)
FR Béziers 1400-1500, Missal BNF Paris NAL 1690 T Trin H25 D Trin Seq M2 471 (219r)
FR Mâcon 1532, Missal T Trin H1 D Trin Seq M2 126 (113r)
FR Paris 1481, Missal T Trin H1 D Trin Seq M2 232 (105v)
GB York 1100-1516, Missal T Trin H5 D Seq M2 269 ()