USUARIUM

A Digital Library and Database for the Study of Latin Liturgical History in the Middle Ages and Early Modern Period

Rex Deus Dei agne

Layer
Antiphonal
Genre
Sequence
Reference Number
Variant
Fulltext
Rex Deus Dei agne leo Iuda magne
Cruce virtutum mors peccati vita iustitiae dans fructum iam ligni vitae pro gustu scientiae pro rapina gloriae
Dum tuus sanguis ius rompheae restrinxit flammeae paradisi pandit hortum stirps oboedientiae medicina gratiae
Haec dies Domini celebris pax est in terris fulgor inferis et lux superis dies duplicis baptismi legis evangelii
Christus pascha est homini dum vetus transit novus surgit haec dies Domini gaude mens expers fermenti plena panis azimi
Submersis hostibus signatis postibus assum pascha nocte domo una iam cum lactucis ede agrestibus
Accinctis renibus pellitis pedibus cum baculo propera et caput cum in testinis et pedibus vora
Hac die nos lava Christe mundans hysopo fac et dignos hoc mysterio mare siccans Leviathan perforans maxillam hamo armilla
Calice nos inebria sopi suscito de torrente bibens in via damna nostra tu pontifex hostia torcular calcans tu uva
O flos virgineae virgae fraglans plena septemplici rore lampas vino lacte pulchrior specie rosae rubor lilii candor quo te tantae clementiae consilio microcosmi inclinaveras auxilio ut miseri particeps redemptor esses absque peccati naevo gestans formulam peccati
O consanguinee servi domine spes αναστάσεως primae ultimae per iusiurandum semini Abrahae firma et nos dux αθάνατος nos tuo convivificans corpori commortuos adae parenti veteri tu membris fortioribus iungens infirma vitae aeternae des pascua tu pascha
Text Source
AH 50:240 – Herimannus (Hermannus) Contractus
Remark
Identical with Rex regum Dei agne

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
DE Regensburg 1485, Missal T Pasc H3 D Pasc Seq M2 253 (116v)
DE Regensburg 1485, Missal T Pasc H4 D Pasc Seq M2 257 (118v)
DE Regensburg 1485, Missal T Pasc H5 D Pasc Seq M2 261 (120v)
DE Regensburg 1485, Missal T Pasc H6 D D.prop Seq M2 265 (122v)