Sexta passus feria

Layer L
Fulltext Sexta passus feria die Christus tertia resurrexit
Surgens cum victoria collocat in gloria quos dilexit
Pro fideli populo crucis in patibulo immolatur
Clauditur in tumulo tandem in diluculo suscitatur
Christi crux et passio nobis est praesidio si credamus
Christi resurrectio facit ut a vitio resurgamus
Hostia sufficiens Christus fuit moriens pro peccato
Sanguinis effusio abluit nos impio triumphato
Morte sua simplici nostrae morti duplici fert medelam
Vitae pandit aditum nostrum sanat gemitum et quaerelam
Leo fortis hodie dat signum potentiae resurgendo
Principem nequitiae per arma iustitiae devincendo
Diem istam Dominus fecit in qua facinus mundi luit
In qua mors occiditur in qua vita redditur hostis ruit
Geminatum igitur alleluia canitur corde puro
Quia culpa tollitur et vita promittitur in futuro
In hoc mundi vespere fac tuos resurgere Iesu Christe
Salutaris omnibus sit tuis fidelibus dies iste
Text Source AH 54:147 – Adamus de Sancto Victore

Conspectus