Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter

Layer G/A
Fulltext Accesserunt ad eum discipuli Ioannis dicentes Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant Et ait illis Iesus Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit Neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt Sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur
Text Source Mt 9,14–17