Stans Petrus cum undecim

Layer G/A
Fulltext Stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea Non enim sicut vos aestimatis hi ebrii sunt cum sit hora diei tertia sed hoc est quod dictum est per prophetam Joel Et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt Et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabuntn et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus Et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
Text Source Act 2,14–21

Conspectus

Book Part Season Week Day Feast Genre Mass P.N
PL Płock 1520, Missal, Missale Plocense | 8 T Pent QuT f4 Proph M2 123 (106r)
DE Magdeburg 1503, Missal, Missale Magdeburgense | 4 T Pent QuT f4 Proph M2 259 (121r)