Dixit Moyses ... Si custodieritis mandata mea

Layer G/A
Fulltext In diebus illis Dixit Moyses filiis Israel Si custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius adhaerentes ei disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt Omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit A deserto et Libano et a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri Nullus stabit contra vos Terrorem vestrum atque formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis Dominus Deus vester
Text Source Dt 11,22–25